monumenta.ch > Tertullianus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 02, 11
Christianum, hominem omnium scelerum reum deorum, imperatorum, legum, morum, naturae totius inimicum existimas, et cogis negare, ut absolvas, quem non poteris absolvere, nisi negaverit . Praevaricaris in leges . Vis ergo neget se nocentem, ut eum facias innocentem, et quidem invitum iam, nec de praeterito reum. Unde ista perversitas? ut etiam illud non recogitetis, sponte confesso magis credendum esse, quam per vim neganti; vel ne compulsus negare, non ex fide negarit; et absolutus ibidem post tribunal de vestra rideat aemulatione, iterum Christianus . Cum igitur in omnibus nos aliter disponatis, quam caeteros nocentes , id unum contendendo, ut de eo nomine excludamur (excludimur enim, si facimus, quae faciunt non Christiani), intelligere potestis non scelus aliquod in caussa esse, sed nomen, quod quaedam ratio aemulae operationis insequitur, hoc primum agens , ut homines nolint scire pro certo, quod se nescire pro certo sciunt. Ideo et credunt de nobis quae non probantur, et nolunt inquiri, ne probentur non esse, quae malunt credi esse, ut nomen illius aemulae rationis inimicum, praesumptis, non probatis criminibus, de sua sola confessione damnetur.